monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 103, 2
Martha et Maria duae sorores erant, ambae non solum carne, sed etiam religione germanae; ambae Domino cohaeserunt, ambae Domino in carne praesenti concorditer servierunt. Suscepit eum Martha, sicut solent suscipi peregrini. Sed tamen suscepit famula Dominum, aegra Salvatorem, creatura Creatorem. Suscepit autem Spiritu pascenda, in carne pascendum. Voluit enim Dominus formam servi accipere, et accepta forma servi in illa pasci a servis, dignatione, non conditione. Nam et ista dignatio fuit, se praebere pascendum. Habebat carnem, in qua esuriret quidem, et sitiret: sed nescitis quia in eremo esurienti Angeli ministrabant ? Ergo quod pasci voluit, pascenti praestitit. Quid autem mirum, si et de sancto Elia praestitit viduae, quem prius corvo ministrante pascebat ? Numquid pascendo defecerat, quando ad viduam mittebat? Nequaquam. Non pascendo defecerat, quando ad viduam mittebat : sed religiosam viduam, per obsequium exhibitum servo suo, benedicere disponebat. Sic ergo susceptus est Dominus, tanquam hospes, qui in sua propria venit, et sui eum non receperunt: sed quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri ; adoptans servos, et fratres faciens; redimens captivos, et faciens cohaeredes. Ne quis tamen vestrum forsitan dicat: O beati qui Christum suscipere in domum propriam meruerunt! Noli dolere, noli murmurare quia temporibus natus es, quando iam Dominum non vides in carne: non tibi abstulit istam dignationem. Cum uni, inquit, ex minimis meis fecistis, mihi fecistis .